Quam ob rem ut ii qui superiores sunt submittere se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores extollere.
Sunt enim quidam qui molestas amicitias faciunt, cum ipsi se contemni putant;
quod non fere contingit nisi iis qui etiam contemnendos se arbitrantur;